in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente
populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire
Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum
eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et
conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit
Deus noster maledictionem in benedictionem
factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem
alienigenam ab Israhel
et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in
gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae
fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum
reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et
olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias
sacerdotales
in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno
tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et
in fine dierum rogavi regem
et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat
Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei
et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae
foras de gazofilacio
praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa
domus Dei sacrificium et tus
et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et
fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de
cantoribus et de his qui ministrabant
et egi causam adversus magistratus et dixi quare
dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in
stationibus suis
et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei
in horrea
et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc
scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur
filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis
creditae sunt partes fratrum suorum
memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes
meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius
in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in
sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et
uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die
sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret
venderent
et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia
venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem
et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec
mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati
numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus
noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos
additis iracundiam super Israhel violando sabbatum
factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die
sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent
eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super
portas ut nullus inferret onus in die sabbati
et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia
foris Hierusalem semel et bis
et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex
adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos
itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato
dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad
custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc
ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem
miserationum tuarum
sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores
azotias ammanitidas et moabitidas
et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et
nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et
populi
et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et
decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas
filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et
sibimet ipsis dicens
numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel
et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus
Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et
ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae
numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande
hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas
de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni
gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me
recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt
sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum
igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui
ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in
primitiis memento mei Deus meus in bonum